THENSA

THENSA
THENSA
Graecis ἄρμα πομπικὸν sive ἱερὸν: in Glossario, ἅρμοι θεῶν, quod Diomedes exponit Deorum vehiculum, inter Divinitartis apud Gentiles in signia fuit. Hinc inter ea, quae Iulius Caesar humanô fastigiô ampliora sibi decerni passus est, sedem auream in Curia et pro tribunali, thensam et ferculum Circensi pompâ, templa, aras. simulacrae iexta Deos, pulvinar, alia recenset Sueton. in eo, c. 76. Plura de eius usu supra in voce Tensa. Addam hîc saltem, pueri ἀμφιθαλεῖς in temenda Thensa meminisse Ciceronem, Aut puer ille patrimus et matrimus, si tensam non tenuit, aut lorum omisit. Unde Arnob. adv. Gentes, l. 4. Aut si patrimus ille, qui vocitatur purer omisit per ignor antiam lorum aut tensam tenere non potuit. Tunc nempe infeliei auspuiciô ludi polluri existimabantur. Vide Desid. Heraldum, ad h. l. ubi Tensam ὀχὸν Dionid dici, l. 44. et ex ebore ac argento fuisle, ex Festo, observat. Sed et Tensam Iovis deducere, inter Imperatoris finsle pertes, at in Republica vetere Consulis, vel Praetoris, eô absente, uti apud Iuvenalem, Sat. 10. in descriptione Circensis pompae. De Im peratore insignis est
locus eiusdem Suetonii, Aug. c. 43. Accidit votivis Circensibus, ut correptus valetudine, lecticâ cubans. thensas deduceret. Unde, Nerone per quietem monitô ut thensam Iovis — e Sacraio in domum Vespasiani et in Circum deduceret, translationem Imperii abillo ad istum denuntiatam hôc pacto esle, legimus apud eundem, Vesoas. c. 5. Ideo vero Iovis thensam deducere solitus Princeps, quia prima illa, et quam alii sequebantur, ut et dedectorem illum alii deductores. Erant hi triumphali habitu, et tenebant lora tensae illius, quam deducebant, Asconius, in 3. Verr. capitique habebant imminentem coronam Hetruscam quae et ipsa Iovi sacra erat. Tertullian. de Coron. Militari, c. 13. Id vero peculiare Heliogabalo, quod, cum Deo suo thensam duceret, retro ambularet, ἀφορῶν ἐις τὸν πρόςθεν τοῦ θεοῦ, desixis ovulis in anteriora idoli, neve forte, non respiciens, qua vaderet, laberetur, viamaurosâ harenâ sparsam haberet, apud Herodian. l. 5. c. 6. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Thensa — (lat.), so v.w. Tensa …   Pierer's Universal-Lexikon

  • TENSA — I. TENSA M. Graeciae insul. ab Ionibus instituta. Solinus, c. 8. II. TENSA non ἀπὸ τοῦ θείου, quod etymon legas apud Asconium, in 3. Verr. nec a Papia solum comprobatur; sed Caesare etiam Scaligero de Re Poetic. l. 1. c. 32. verum a tendendo. Ita …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Tensa —    • Tensa          (thensa), колесница, украшенная золотом и слоновой костью, на которой возили во время игр (ludi circenses) изображения богов. Изображения эти ставились на колесницу или в ковчег (arca) или на носилках (ferculum), снабженных… …   Реальный словарь классических древностей

  • CURRUS Solis — 2. Regum c. 23. v. 11. Et cessare fecit (Iosias) equos, quos Soli dederant Reges Iuda, ab ingressu domus Dei ad domum Nathan melechi Eunuchi, quae erat in Parvar im et Currus Solis combussit igni: quibusdam quadrigae suêre, in quibus sculprae… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CURRUS Triumphalis — inter Triumphi praecipua ornamenta, apud Romanos fuit, ritu ab Heroicis forte temporibus desumptê, namque apud Homerum magnos illos Duces, quadrigis proelium iniisse, et victum Hectorem ab Achille triumphabundô curru rapratum esse, legimus. Idem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CURULUS Vectatio — iam antiquissimis temporibus in usu: siquidem, ut Arati vetustus Interpres testatur, primus qui equos iunxerit, fuit Erichthonius, apud Plinium, l. 7. c. 56. quem ob id inter caelitum imagines relatum scribit. Manilius, Astronom. l. 1. Sed forma… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SELLA — I. SELLA Aegypti Urbs; vel SELA in Augustamnica provinc. Concil. Ephes. tertium. II. SELLA atque Lectica, ob commoditatem potius eorum, qui vel senectute vel morbô impediti ambulare pedibus non potetant, vel ob delitias, quibus semper homines… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • θήσσα — (I) θῆσσα, ἡ (Α) θηλ. τού θης*. [ΕΤΥΜΟΛ. θηλ. τού θης*]. (II) θῆσσα, ἡ (Α) ιερό άρμα με το οποίο μετέφεραν τα αγάλματα τών θεών για να τά τοποθετήσουν στον ρωμαϊκό ιππόδρομο («τὰς καλουμένας θήσσας», Πλούτ.). [ΕΤΥΜΟΛ. Μεταφορά στην ελλ. τής λατ.… …   Dictionary of Greek

  • civiere — une Civiere à col, à porter images et reliques, ou autres choses sacrées, Thensa, thensae …   Thresor de la langue françoyse

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”